Sunday, October 11, 2009

University of Toronto Deeds Project

#00740125
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm' a die purificationis beate Marie in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis decimo coram Martino de Pat'hill' Thoma de Muleton' Thoma de Heiden' Roberto de Lexinton' Galfrido le Sauvage Warino filio Joheli justic' et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter burgenses de Wycumb' querentes et Alanum Basset de vexationibus et injuriis quas idem Alanus' fecit eisdem burgensibus ut dixerunt contra libertates quas idem burgenses dicebant se habere ex dono antecessorum domini regis et unde placitum fuit inter eos in eadem curia- scilicet quod idem Alanus quantum in eo et heredibus suis est concessit eisdem burgensibus totum burgum de Wycumb' cum redditibus mercatis et feiriis et cum omnibus aliis rebus ad liberum burgum pertinentibus sine aliquo retenemento et cum omnibus incrementis et emptionibus quas idem Alanus fecit in eodem burgo et cum edificiis de Cnavenethorn' sicut idem Alanus illa edificia tenuit et cum redditu quatuor solidorum quem Galfridus filius Angod reddere solebat et cum omnibus aliis pertinentiis suis et omnibus rebus ad burgum illum pertinentibus exceptis dominicis ipsius Alani et terris suis forinsecis et molendinis suis que integre remanent eidem Alano et heredibus suis habend et tenend eisdem burgensibus et heredibus ipsorum ad feodi firmam de predicto Alano et heredibus suis inperpetuum reddendo inde per annum triginta libras et unam marcam argenti ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis quindecim libras et dimidiam marcam et ad festum sancte Marie in Martio quindecim libras et dimidiam marcam pro omni servitio et exactione ad predictum Alanum vel ad heredes suos pertinente Et hec concordia facta fuit inter eos salvo fine facto inter predictum Alanum et abbatissam de Godestowe ita scilicet quod redditus et consuetudines quas homines ipsius abbatisse reddere solent eidem Alano remaneant ipsis burgensibus et heredibus ipsorum in auxilium ad predictam feodifirmam faciendam secundum finem prius factum inter eundem Alanum et predictam abbatissam salvis eidem Alano et heredibus suis rationabilibus auxiliis suis quando dominus rex et heredes sui talliabunt dominica sua per Angliam Et sciendum quod predictus Alanus et heredes sui aquietabunt predictos burgenses et heredes ipsorum versus dominum regem et heredes suos de firma viginti librarum quam idem Alanus inde debet domino regi et similiter de forinseco servitio feodi unius militis quod predictus Alanus debet de terre de Wycumb' quam habet ex dono domini regis Johannis Sciendum etiam quod feiria de averiis remanebit singulis annis in campo ipsius Alani ubi et sicut prius esse solebat salvis eisdem burgensibus et heredibus ipsorum consuetudinibus inde provenientibus Et idem Alanus et heredes sui habeant fima inventa in vicis de Wycumb' sicut idem Alanus ea prius habere consue[bat] Et si forte predicti burgenses vel heredes sui non reddiderint eidem Alano et heredibus suis predictas triginta libras et predictam marcam ad terminos statutos secundum quod predictum est vel talla[gia] cum evenerint bene licebit eidem Alano et heredibus suis distringere ipsos burgenses et heredes suos per catalla inventa infra predictum burgum et extra super feodum ipsius Alani et hered[um] suorum usque ad plenam solutionem predictarum triginta librarum et unius marce et predicti tallagii Et pro hac concessione fine et concordia predicti burgenses remiserunt et quieta clamaverunt de se et heredibus ipsorum ipsi Alano et heredibus suis omnia dampna que dicebant se habere per predictas vexationes et injurias Et sciendum quod Ada Waldere Thomas filius Pagani Johannes de Brictewell' Johannes le Duc Willelmus Cole Robertus de Shobinton' Johannes filius Roberti Walterus Slegh Walterus le Drake Radulfus faber Baldewinus le seler Nicholaus Bracemer Hugo faber Galfridus filius Katerine Ricardus de Dusteburg' Walterus de Puderigge Willelmus de Berchamstede Rogerus filius Philippi Simon le tanur Ada Serle Walterus filius Warini Alexander le Duc Galfridus Buche Henricus Niger Ada Bil Petrus Kuppelove burgenses de Wycumb' venerunt in eadem curia et testati fuerunt quod omnes alii burgenses eiusdem ville concordiam illam ratam habuerunt et eandem concesserunt

No comments: