Sunday, October 11, 2009

University of Toronto Deeds Project

Display: "Hec est [...] tunc ibi presentibus inter Willelmum Ruphum Willelmum Fromond Stephanum le Drake et Willelmum le Blund petentes et Willelmum Aurifabrum deforciantem de xx s qui eis a retro fuerunt de annuo redditu v s et unde placitum annui redditus summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus Aurifaber recognovit se teneri in v s annui redditus dictis Willelmo Rupho Willelmo Fromond Stephano le Drake et Willelmo le Blund tanquam procuratoribus misse Beate Marie singulis diebus celebrande in ecclesia Beati Johannis Baptiste de Glaston et tanquam de hiis quas dicti Willelmus Willelmus Stephanus et Willelmus procuratores dicte misse habent de dono dicti Willelmi Aurifabri ad sustentacionem dicte misse celebrande in puram et perpetuam elemosinam et pro hac recognicione fine et concordia predicti Willelmus Willelmus Stephanus et Willelmus procuratores dicte misse remiserunt et quietumclamaverunt pro se et procuratoribus eiusdem misse futuris dicto Willelmo Aurifabro et heredibus suis xij d singulis annis de predicto annuo redditu v s et arreragia xx s et predictus Willelmus Aurifaber concessit pro se et heredibus suis in perpetuum quod predicti Willelmus Willelmus Stephanus et Willelmus vel alii procuratores dicte misse qui pro tempore fuerint percipiant singulis annis iiij s predicti annui redditus de tenemento dicti Willelmi in Chalcwell' ad ij anni terminos videlicet ad Pascha ij s et ad festum Sancti Michaelis ij s et illud tenementum racionabiliter distringant pro ipso redditu si necesse fuerit in perpetuum ad sustentacionem predicte misse percipiendam"

No comments:

Search