Sunday, October 11, 2009

University of Toronto Deeds Project

#00330958

Nouerint uniuersi quod ego Rogerus Drake filius Roberti le Reue de Chalcforde remisi et quietum clamaui pro me in perpetuum magistro et fratribus hospitalis sancti Iohannis extra portam orientalem Oxonie omnes actiones exactiones petitiones et iura que uel quas habui uel habere potui in admissione receptione seu sustentatione mea in predicta domo in quibus michi tenebantur aliquo tempore sua pura et spontanea et non compulsa seu nescessaria uoluntate ita quod nec ego nec aliquis nomine meo super premissis a dicta domo uel in dicta domo futuris temporibus quicquam iuris exigere potero seu uendicare quia saniori ductus consilio fidem promissam et uotum emissum uolens adimplere matrimonium inter me et Ingeleys de Nort Merstone de facto contractum ante conuentionem inter me et predictos magistrum et fratres initam cohercione ecclesiastica inpellente ducere compellor ad effectum et peregrinationem similiter terre sancte quam me faciendam deuoui personaliter uelim adimplere quam sine dispendio salutis eterne nulla potero ratione deuitare Et propter bonum conscientie diuine pietatis intuitu ad premissa prout teneor adimplenda nulla ipsos compellente necessitate ratione uel iure dederunt michi predicti magister et fratres decem marcas argenti pre manibus in mei seruitii et laboris remunerationem et propter presentem remissionem et quietam clamationem Renuntio insuper in hac parte et in hoc facto omni inpetrationi cauillationi exactioni et omni iuris remedio ciuilis et canonici ecclesiastici et secularis michi uel alicui alteri nomine meo competituro et me de iure uel de facto nunquam contra premissa uel aliquid premissorum uenturum uel aliquid aliud ab eis futuris temporibus exacturum inspectis et tactis sacrosanctis dei ewangeliis sacramentum in presentia multorum fidedignorum prestiti corporale et ad maiorem securitatem presenti scripto sigillum meum apposui et sigilla Iohannis Marescalli Henrici de Maydewelle Philippi Clerici Thome le Espicer de Oxonia ad maiorem huius rei securitatem et fidem faciendam pleniorem presentibus apponi procuraui Dat Oxonie in festo sanctorum Septem Fratrum anno gracie millesimo ducentesimo octogesimo tercio

No comments: