Sunday, October 11, 2009

University of Toronto Deeds Project

Display: "Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Adam de Byrkinside salutem in Domino Noveritis me Dei intuitu et pro salute anime mee et animabus antecessorum meorum dedisse concessisse et hoc presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie Magdalene [et] ecclesie de Lanrecost' et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus duos denarios annui redditus de terra mea de Milneton quam emi de Thoma filio Drake ad festum beate Marie Magdalene annuatim recipiendum quamdiu ego Adam et Johanna sponsa mea vixerimus Ita videlicet quod dicta terra de Milnton' remaneat mihi et Johanne sponse mee in vita nostra vel alteri nostrum quem diutius vivere contigerit reddendo Deo et beate Marie Magdalene ac prefatis religiosis de Lanrecost' predictum annuum redditum termino prenominato quos facio et constituo heredes et assignatos meos totius terre antedicte de Milnton' cum omnibus pertinenciis suis ac eisdem religiosis totum jus et clamium quod habeo vel habui in dicta terra cum pertinenciis dono concedo et quietumclamo pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam Ita quod post decessum meum et johanne sponse mee predicti religiosi quos ut dictum est heredes meos et assignatos totius predicte terre cum pertinenciis facio et constituo libere et sine impedimento possint intrare dictam terram cum pertinenciis tanquam tenementum suum et prout libuerit ordinare ac facere de eadem In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus johanne de Denton' Roberto de Warthewyk' Roberto de Tylleoll' w[illelmo] de Leversdate Roberto de Lamore Hugone de Talkan Roberto de Camboc et aliis Acta et data apud Byrkinside anno incarnationis Dominice m cc lxxx quinto ii kal' Marcii"

No comments:

Search