Sunday, October 11, 2009

University of Toronto Deeds Project

Display: "Omnibus Christi fidelibus [etc] Johannes Godyng' de Glaston salutem in Dno sempiternam Noverit universitas vestra quod cum dni mei dns Johannes permissione divina abbas Glaston et eiusdem loci conventus michi dederint et concesserint j mesuagium cum curtilagio et omnibus pertinenciis suis in magno vico ville Glaston illud scilicet quod situm est inter tenementum quod aliquando fuit Willelmi de Celario ex una parte et tenementum Roberti de Estrete ex altera parte habend et tenend michi et heredibus seu assignatis meis in perpetuum de prefatis abbate et conventu eorumque successoribus libere quiete pacifice et integre prout in carta eorundem michi super hoc confecta plenius continetur volo et concedo pro me et heredibus seu assignatis meis quod memorati abbas et conventus aut successores eorum non teneantur michi ad warentiam tercie partis prefati tenementi si Isabella relicta quondam Walteri le Drake iuste habere debeat nomine dotis terciam partem tenementi predicti [...] Dat et act Glaston mense Junii anno Dni mcclxxxxv et anno regni regis Edwardi xxiij"

No comments:

Search